Hľadaný výraz: Dt 4,15-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; 16 ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel feminae, 17 similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium 18 atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis; 19 et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.

1

mail   print   facebook   twitter